monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 37 > sectio 14 > 1 > sectio > sectio 15 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 19
dixit GLYCON: καὶ τούτους τροφὰς αἰτεῖς, οὕς μὴ τρέφειν ἀσεβές ἐστιν; Hunc dixit sensum P. ASPRENAS eodem modo, uno verbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit, quibus crudelis est qui negat? Circa hunc sensum est et ille a QUINTILIANO dictus: nescio, utrumne vos miseriores dicam, quod alimenta accipitis, an huic quod datis. accipitis enim, quia debiles estis, (datis) ei, per quem debiles estis. ADAEUS rhetor: κλαίουσαι μητέρες ἠράνιζον, 'εἰ μὲν ἐμός', λέγουσαι 'τὸν ἐμόν, εἰ δὲ ἀλλότριος, ἵνα καὶ τὸν ἐμὸν ἄλλοι.